ATLANTICA Arbor

ATLANTICA Arbor
ATLANTICA Arbor
qualis describitur Solino c. 25. ubi de monte Atlante, Qua Asricae contraversus est, felix nascentibus sponte frugibus arboribus proceris opacissimus, quarum odor gravis, comae cupressi similes vestiuntur lanugine, sericis velleribus nihil viliore: Salmasio non peculiare genus montis huius fuit, ut Plin l. 5. c. 1. vult; sed citri arbor, tantopere Vereribus ad mensas expetita. Spectabilem enim his proceritatem et frondes cypressis similes Suetonius Paulinus quoque tribuit, apud eundem Plinium qui primus Romanorum Ducum Atlantem montem transgreslus, incognitum sibi esse genus id arborum, quô repletae sunt imae montis huius radices, ibi memorat. Certe, Atlantica munera, mensas citreas Martialis vocat, l. 14. Epigr. 89.
Accipe felices, Atlantica munera, silvas,
Aurea qui dederit dona, minora dabit.
Qui alibi, citrum Maurae silvae filiam appellat: quod non in Atlante solum, sed et in aliis multis Mauritaniae montibus nasceretur. Maguam autem illam et proceram fuisle arborem oportet, e cuius tadice mensae fierent, quaeque materiem suppeditaret contignationibus faciendis satis longam etc. Vide praefatum Salmas. ad Solin. p. 294. et 295. ut et infra, ubi de Citro.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Deforestation — For other uses, see Deforestation (disambiguation). Jungle burned for agriculture in southern Mexico …   Wikipedia

  • CITRUS — nomen quô diversissimae arbores duae Veteribus indigitatae sunt, ἡ ςθύα scil. καὶ ἡ Μηδικὴ μηλέα, thya et Medica seu Citrea malus, de qua modo dictum. Et quidem thya seu Citrus Veter. peculiaris Cyrenaicae et Hammoniacae Libyes arbor, iuxta… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Dakar — Saltar a navegación, búsqueda Para el rally véase Rally Dakar Dakar Escudo …   Wikipedia Español

  • Lotusland — Commercially, the name Lotusland (15 ha / 37 acres), also known as the Ganna Walska Lotusland Estate, is used for a non profit botanical garden located in Montecito, California, USA. Walking tours are 1½ to 2 hours long.The gardens were created… …   Wikipedia

  • Fucus vesiculosus —   Fucus vesiculosus …   Wikipedia Español

  • Historia de Andalucía — Jinete, relieves íberos de Osuna, en el Museo Arqueológico Nacional de España …   Wikipedia Español

  • Historia de Túnez — Batalla de Zama, símbolo de la decadencia de la República cartaginesa …   Wikipedia Español

  • Universidad de Carolina del Norte en Chapel Hill — University of North Carolina at Chapel Hill Universitas Carolinae Septentrionalis Acrónimo …   Wikipedia Español

  • Alophia silvestris —   Alophia silvestris …   Wikipedia Español

  • AGALLOCHUM — Graecis ἀλόη vel ξυλαλόη, aloe est aromatica, ab excellenti odore Arbor Paradisi vulgo dicta: unde thymiamatum vice adoleri, scribit Dioscorides. Pro citro arbore Atlantica, ex qua fiebant mensae citreae, a Graecis quibusdam acceptum fuisse,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”